- ARGA
- ARGAqui uxoris adulteriô infamis est, prolemque alienam pro sua educat, Curruca, iners, inutilis, cessator, Longob. l. 1. Tit. 5. leg. 1. ubi Boherius Argam, interpretatur cucurbitam, h. e. currucam, Angl. a Cuckold, Gall. coucourd: nec male, cum utrumque vocabulum stupidum et ignavum designet. Vox orta a Graeco ἀργὸς, piger, iners; Unde Argam seu cucurbitam dixêre, qui vel debitum munus non est exsecutus, vel qui illatam hanc iniuriam strenue ultus non est. Excidio fuit nomen Arga, per vituperium impositum, Duci et omni Nobilitati, exercituique Foroiuliano, dum Rector provinciae (cui etiam nomen Arga fuit) Ducem suô exemplô, ad temerarium cum Sclavis congressum, in fastigio montis castrametantibus, provocavit inquiens: Memento Dux Fredulphe, quod me esse inertem et inutilem dixeris, et vulgari verbô Arga vocaveris. Nunc autem ira Dei veniat super illum, qui posterior e nobis ad hos Sclavos accesserit, apud Paulum Diac. de gestis Longob. l. 6. c. 8. Spelmann. in Glossar. vide supra in voce Ancillarioli. Apud Papiam et Isidorum in Glossis, Hincmarum item Laudunensem Eipsc. Tom. 2. p. 336. idem Sarga dicitur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.